monumenta.ch > Augustinus > 13
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 9, XII <<<     >>> XIV

Caput XIII SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Inter haec terna deorum et hominum quoniam daemones medios posuit, de loco nulla est controversia; inter sublimem quippe et infimum medius locus aptissime habetur et dicitur. Cetera bina restant, quibus cura adtentior adhibenda est, quem ad modum vel aliena esse a daemonibus ostendantur, vel sic eis distribuantur, ut medietas videtur exposcere.
2 Sed ab eis aliena esse non possunt. Non enim sicut dicimus locum medium nec summum esse nec infimum, ita daemones, cum sint animalia rationalia, nec beatos esse nec miseros, sicuti sunt arbusta vel pecora, quae sunt sensus vel rationis expertia, recte possumus dicere.
3 Quorum ergo ratio mentibus inest, aut miseros esse aut beatos necesse est. Item non possumus recte dicere nec mortales esse daemones nec aeternos. Omnia namque viventia aut in aeternum vivunt, aut finiunt morte quod vivunt. Iam vero iste tempore aeternos daemones dixit.
4 Quid igitur restat, nisi ut hi medii de duobus summis unum habeant et de duobus infimis alterum? Nam si utraque de imis habebunt aut utraque de summis, medii non erunt, sed in alterutram partem vel resiliunt vel recumbunt. Quia ergo his binis, sicut demonstratum est, carere utrisque non possunt, acceptis ex utraque parte singulis mediabuntur.
5 Ac per hoc quia de infimis habere non possunt aeternitatem, quae ibi non est, unum hoc de summis habent; et ideo non est alterum ad complendam medietatem suam, quod de infimis habeant, nisi miseriam. Est itaque secundum Platonicos sublimium deorum vel beata aeternitas vel aeterna beatitudo; hominum vero infimorum vel miseria mortalis vel mortalitas misera; daemonum autem mediorum vel misera aeternitas vel aeterna miseria.
6 Nam et quinque illis, quae in definitione daemonum posuit, non eos medios, sicut promittebat, ostendit; quoniam tria dixit eos habere nobis cum, quod genere animalia, quod mente rationalia, quod animo passiva sunt; cum diis autem unum, quod tempore aeterna; et unum proprium, quod corpore aeria.
7 Quo modo ergo medii, quando unum habent cum summis, tria cum infimis? Quis non videat relicta medietate quantum inclinentur et deprimantur ad infima? Sed plane etiam ibi medii possunt ita inveniri, ut unum habeant proprium, quod est corpus aerium, sicut et illi de summis atque infimis singula propria, dii corpus aetherium hominesque terrenum; duo vero communia sint omnibus, quod genere sunt animalia et mente rationalia.
8 Nam et ipse cum de diis et hominibus loqueretur: "Habetis", inquit, "bina animalia", et non solent isti deos nisi rationales mente perhibere. Duo sunt residua, quod sunt animo passiva et tempore aeterna; quorum habent unum cum infimis, cum summis alterum, ut proportionali ratione librata medietas neque sustollatur in summa, neque in infima deprimatur.
9 Ipsa est autem illa daemonum misera aeternitas vel aeterna miseria. Qui enim ait "animo passiva", etiam "misera" dixisset, nisi eorum cultoribus erubuisset. Porro quia providentia summi Dei, sicut etiam ipsi fatentur, non fortuita temeritate regitur mundus, numquam esset istorum aeterna miseria, nisi esset magna malitia. Si igitur beati recte dicuntur eudaemones, non sunt eudaemones daemones, quos inter homines et deos isti in medio locaverunt.
10 Quis ergo est locus bonorum daemonum, qui supra homines, infra deos istis praebeant adiutorium, illis ministerium? Si enim boni aeternique sunt, profecto et beati sunt. Aeterna autem beatitudo medios eos esse non sinit, quia multum cum diis comparat multumque ab hominibus separat.
11 Unde frustra isti conabuntur ostendere, quo modo daemones boni, si et inmortales sunt et beati, recte medii constituantur inter deos inmortales ac beatos et homines mortales ac miseros. Cum enim utrumque habeant cum diis, et beatitudinem scilicet et inmortalitatem, nihil autem horum cum hominibus et miseris et mortalibus: quo modo non potius remoti sunt ab hominibus diisque coniuncti, quam inter utrosque medii constituti?
12 Tunc enim medii essent, si haberent et ipsi duo quaedam sua, non cum binis alterutrorum, sed cum singulis utrorumque communia; sicut homo medium quiddam est, sed inter pecora et angelos, ut, quia pecus est animal inrationale atque mortale, angelus autem rationale et inmortale, medius homo est, sed inferior angelis, superior pecoribus, habens cum pecoribus mortalitatem, rationem cum angelis, animal rationale mortale.
13 Ita ergo cum quaerimus medium inter beatos inmortales miserosque mortales, hoc invenire debemus, quod aut mortale sit beatum, aut inmortale sit miserum.



Augustinus, De Civitate Dei, Liber 9, XII <<<     >>> XIV
monumenta.ch > Augustinus > 13